monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 10 > ad Philippenses, 2 > Matthaeus, 16 > Numeri, 19 > Iosue, 3 > Psalmi, 33 > sectio 14 > 27 > 5 > 3 > 7 > LIBER NONUS. > ad Romanos, 11 > sectio 6 > 17
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 5, XVI. <<<     >>> XVIII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 5, CAPUT XVII.

1 Et ad discipulos suos ait: Impossibile est ut non veniant scandala. Vae autem illi per quem veniunt. Dicit et Apostolus: Oportet autem et haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Impossibile est ergo in hoc mundo erroribus aerumnisque plenissimo, scandala saepissime non venire; sed vae illi qui quod impossibile est non venire, suo vitio facit ut per se veniat.
2 Ubi quamvis generali sententia vel aliquis falsus frater, vel ipse Iudas qui proditioni animum praeparabat, intelligi queat; tamen iuxta consequentiam sermonis hic locus ad superiora respicit, ubi Dominus de eleemosyna danda locutus a Pharisaeis irridetur. Qui enim recta loquentem vituperat, scandalum profecto, id est, offendiculum et ruinam auditoribus praebet infirmis, maxime si et Pharisaeis legis videatur habere scientiam.
3 Quem increpans Apostolus ait: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est [I Cor. VIII].
4 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Secundum morem provinciae loquitur, quo maiorum criminum ista apud veteres Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera utilius est innoxium poena quamvis atrocissima, temporariam tamen vitam finire corpoream, quam fratri nocentem, mortem animae mereri perpetuam.
5 Recte autem qui scandalizari potest pusillus appellatur. Qui enim magnus est, quodcunque viderit, quodcunque passus fuerit, non declinat a fide. Qui autem pusillus est animo et parvus, occasiones quaerit quomodo scandalizetur. Propterea denique oportet nos maxime iis consulere qui parvuli sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute.
6 Notandum sane quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur.
7 Attendite vobis, si peccaverit frater tuus, increpa illum, et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Tale quid et in Levitico legimus: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum [Levit. XIX]. Quo igitur ordine scandala declinare, et vae perpetuum vitare possimus, insinuat. Si nos videlicet ipsos, ne quem laedamus, attendimus. Si peccantem zelo iustitiae corripimus.
8 Si ex corde poenitenti misericordiae pietatisque viscera pandimus. Ubi caute intuendum est quia non passim peccanti dimittere, sed poenitentiam agenti dimittere iubemur, et primo quidem peccantem misericorditer increpare, ut sit cui postmodum habeamus iuste dimittere. Qui ergo fratrem videns peccare tacuerit, non minus dominici praecepti transgressor est, quam is qui eidem poenitenti veniam dare noluerit.
9 Quia qui dixit: si poenituerit, dimitte: praemisit, si peccaverit, increpa. Itaque venia fratri post increpationem largienda est, sed illi utique qui se poenitendo ab errore convertit, ne vel difficilis venia, vel remissa sit indulgentia.
10 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. Septenario numero non veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel semper poenitenti dimittendum praecipitur. Solet enim saepe per septem cuiuscunque rei aut temporis universitas indicari.
11 Unde quod in psalmo canitur: Septies in die laudem dixi tibi [Psal. CXVIII], nil est aliud quam semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII]. Nam et alibi Petro interroganti quoties peccanti in se fratri dimittat, an usque septies, respondit Dominus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies [Matth. XVIII], id est, quadringentis nonaginta vicibus. Ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare non posset.
12 Peccanti igitur in te fratri, si poenitentiam egerit, dimittendi habes potestatem, imo necessitatem, ut et tibi poenitenti ac veniam flagitanti Pater qui est in coelis ignoscat. At si increpatus converti et poenitentiam agere neglexerit, quid super hoc veritatis sententia decernat, intuere. Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et caetera, usque quo ait: Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
13 Et merito, quia sub nomine fidelis egit opera infidelium. Aliter sane veniam fratri petenti, aliter inimico persequenti dare praecipimur. Hunc videlicet, ut, accepta remissione peccati, quo nos insontes nocuit, socia nobis charitate communicet, illi vero, ut cum nobis malum vult, et, si potest, facit, nos semper bonum velimus, faciamusque quod possimus; neque enim David eumdem veniae modum persecutoribus suis poenitentiae remedio privatis, quamvis misericorditer eos lugens praestare potuit, quem fratribus salubri compunctione castigatis Ioseph benevole cognoscendus exhibuit.
14 Ex dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. Dixerat supra Dominus: Qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est. Etsi in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Et ideo apostoli, qui in alieno ac minimo, hoc est, in terrenorum contemptu iam fuere fideles, in suo sibi ac maiore fidem postulant augeri.
15 Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque incohat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud prospectus, aliud perfectio. Quam magnopere quaerentes aiunt Domino: Adauge nobis fidem.
16 Dixit autem Dominus: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediret vobis. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae sit videlicet et ad faciem humilis, et in pectore fervens, vilis quidem passim contuentibus, nullarumque virium apparens, sed pressuris attrita, quid perfectionis intus gerat ostendens.
17 Sed et hoc notandum, quia granum sinapis ad purgationem capitis saluberrime prodest. Nam si optime tritum et cribellatum tepidae pingui mulsae admisceas, et hoc ieiunus contra solem calidum, vel in balneo gargarizes, omnem humorem noxium etiam si crassior fuerit, de capite purgat, et imminentium quoque imbecillitatum facit pericula vitari. Sic profecto fides tentationum pistillo probata, ab omni levium cogitationum superficie cribro discretionis castigata, et perfectae dilectionis melle dulcorata, omnes de corde, quod est interioris nostri hominis caput, vitiorum sentinas non solum ad praesens exhaurit, sed et in futurum ne colligi valeant, praecavet. Arbor autem morus eradieanda, et in mare transplantanda, vel simpliciter posita, potest intelligi, quia videlicet consummatae fidei indicium sit verbo elementis imperare, ut quod de uno specialiter dictum est, hoc generaliter de omnibus sentiendum credatur.
18 Denique alibi Dominus arefacta verbo ficulnea discipulis mirantibus ait: Si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, tolle et iacta te in mare, fiet [Matth. XXI]. Vel certe per morum, cuius colore sanguineo fructus et virgulta rubent, unde et a Latinis rubus appellatur, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de gente Iudaeorum, in qua velut in stirpe generis tenebatur, verbis praedicationis eradicata, et in mare gentium translata est atque plantata.
19 Cui sententiae subiunctae quoque parabolae, quae de verbi ministris agit, sensus astipulatur. Iuvat et illud, quod folia mori serpenti superiecta necem inferunt, quia verbum crucis, ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit.
20 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem. Haec parabola docet ut fides, quo virtutibus foris excellentior, eo in ipsa conscientia fiat intus humilior. Servus quippe arans aut pascens, quilibet Ecclesiae doctor intelligitur. De quo Dominus ait: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
21 Et alteri sese amare testanti tertio respondit: Pasce oves meas.
22 Qui regresso de agro dicet illi statim Transi, recumbe, et non dicet ei, Para quod coenem? Servus de agro regreditur cum, intermisso ad tempus opere praedicandi, ad conscientiam doctor recurrit, atque, a publico locutionis ad curiam cordis rediens, sua secum secretus acta vel dicta retractat. Cui non statim Dominus, Transi, recumbe dicit, id est, transi de hac vita mortali, et in aeternae vitae beata sede refovere. Haec enim postea dicturus, interim post pastum atque agriculturam domi sui iubet parare quod coenet, hoc est, laborem apertae locutionis, humilitatem quoque propriae considerationis exhibere.
23 Talis namque conscientiae templum Dominus dignatur ingredi, tali coena libentissime pasci desiderat. Ecce enim ego, inquit, ad ianuam et pulso, si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum [Apoc. III].
24 Et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam. Praecingi est mentem humiliatam ab omnibus fluitantium cogitationum finibus, quibus operum gressus impediri solet, constringere. Nam qui vestimenta praecingit, hoc agit utique, ne incedens involvatur ad lapsum. Ministrare vero Deo est minimum se per omnia et absque gratiae eius auxilio nihil virium habentem profiteri.
25 Minister enim a minori statu, id est, subiectione, sicut et magister a maiori vocabulum sumpsit. Ministrat ergo Conditori, qui, eius naturam considerans, eius iudicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat.
26 Et post haec tu manducabis, et bibes. Postquam, inquit, ipse tuae praedicationis opere delectatus, tuaeque compunctionis epulis fuero refectus, tunc demum tu transies et recumbes, aeternisque meae sapientiae dapibus in aeternum reficieris.
27 Nunquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae sibi imperaverat? Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Si homo, inquit, ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec tamen ei gratiam habet, quanto magis vos, qui sine me nihil potestis facere?
28 non temporum longitudine laborum merita pensare debetis, sed amore et famulatu spontaneo novis semper studiis augere priora. Itaque dicite: Servi inutiles sumus. Servi quidem, quia pretio empti estis. Inutiles vero, quia Dominus bonorum vestrorum non indiget. Si autem inutilis est qui fecit omnia, quid de illo dicendum est qui explere quae praecepta sunt, vel infirmitate non potuit, vel, quod peius est, superbia despexit?
29 Aliter: Servi inutiles sumus, quia non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII]. Et alibi: Qui coronat me in miseratione et misericordia [Psal. CII]. Non ait in meritis et operibus tuis, quia cuius misericordia praevenimur, ut humiliter Deo serviamus, eius munere coronamur, ut sublimiter cum illo regnemus.
30 Quod debuimus facere, fecimus. Revera debuimus, quia qui non venit ministrari, sed ministrare [Matth. XX], debitores sibi nos fecit, ne nostris videlicet operibus confidentes, sed de eius semper examine paventes, cum propheta dicamus: Quid retribuamus Domino pro omnibus quae retribuit nobis [Psal. CXV]? Qui ut fidem se grano sinapis similandam, humilem scilicet et ferventem habuisse monstraret, praemisit, dicens: Credidi propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis [Ibid.]. Ut quam suis se viribus minime credidisset ostenderet, in extasi locutus adiunxit: Omnis homo mendax [Ibid.], ut inutilem se servum etiam calice pretiosae mortis accepto significaret, exclamavit: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuae, disrupisti vincula mea [Ibid.]. Non ait Ipse disrupi, ipse mihi salvando sufficio, sed Tu disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis [Ibid.]. Haec est igitur in hominibus sola fidei perfectio, si, omnibus quae praecepta sunt impletis, imperfectos esse se noverint, et quandiu peregrinantur a domino semper inesse sibi mala, quae defleant, semper meminerint deesse bona, ad quae, gratia eius iuvante, proficiant.
31 Et factum est, etc., occurrerunt ei decem viri leprosi. Leprosi non absurde intelligi possunt, qui, scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et iactantiam sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permista, in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram veris falsisque colorum locis humana corpora variantem, atque maculantem.
32 Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut, si fieri potest, longius remoti, magno clamore Christum interpellent. Unde et apte subiungitur:
33 Qui steterunt a longe, et levaverunt vocem, dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri. Et bene, ut salventur, Iesum praeceptorem nominant. Quia enim in eius verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant, cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Nam sequitur:
34 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est dum irent, mundati sunt. Nullum Dominus eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit invenitur misisse ad sacerdotes, nisi leprosos, quia videlicet sacerdotium Iudaeorum figura erat futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi summi et veri principis sacerdotum.
35 Et quisquis vel haeretica pravitate, vel superstitione gentili, vel Iudaica perfidia, vel etiam schismate fraterno, quasi vario colore per Domini gratiam caruerit, necesse est ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum quem acceperit ostendat. Caetera vero vitia, tanquam valetudinis et quasi membrorum animae atque sensuum, per seipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit.
36 Denique et Paulus, voce Domini audita: Quid me persequeris? et, Ego sum Iesus quem tu persequeris [Act. IX], ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quid in Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinae fidei perciperet, et verus eius approbaretur color. Non quia non potest per seipsum Dominus omnia facere (nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia?) sed ut ipsa societas congregatorum fidelium approbando in invicem atque communicando vere fidei doctrinam, in omnibus quae dicuntur verbis, vel signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat. Cornelius etiam cum et eleemosynae eius acceptae, et preces eius auditae illi ab angelo nuntientur, propter doctrinae tamen sacramentorumque unitatem ad Petrum iubetur mittere, tanquam illi et suis diceretur: Ite, ostendite vos sacerdotibus; nam et cum irent, mundati sunt.
37 Iam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto baptismatis sacramento, nondum spiritaliter ad sacerdotes pervenerant, et tamen infusione Spiritus sancti, et admiratione linguarum, eorum mundatio declarata est.
38 Unus autem ex illis, etc. Unus iste, qui magnificans Deum regressus est, unius Ecclesiae devotam Christo humilitatem significat. Qui bene cadens ante pedes Domini, gratias egit. Ille enim vere Deo gratias agit, qui, repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia Conditoris agnoscit.
39 Unde et recte subiungitur:
40 Et hic erat Samaritanus. Samaritanus quippe interpretatur custos. Quo nomine ille populus aptissime significatur, qui gratias agendo ei a quo accepit, tribuit omne quod accepit, quodam modo cantans illud de psalmo: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu, Deus, susceptor meus es; Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LVIII]. Cadit autem in faciem, quia ex malis quae se perpetrasse meminit erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Unde et Paulus, quasi quibusdam in facie iacentibus dicebat: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis [Rom. VI]? At contra de ascensore equi, id est, de eo qui in huius mundi gloria elatus est, dicitur: Ut cadet ascensor eius retro [Gen. XLIX]. Rursumque de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram [Ioan. XVIII]. Quid est hoc, quod electi in faciem et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ubi procul dubio cadit, ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit ubi videt?
41 Iniqui ergo, quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt, ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Iusti vero, quia istis visibilibus semetipsos sponte deiiciunt, ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes, humiliantur.
42 Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Unum si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur. Quo fit tanta complectio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur, ut haec per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent, uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, et decem sint.
43 Unum autem non eis indiget, ut custodiat unitatem. Quamobrem ut unus ille qui gratias egit unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est, ita illi novem qui gratias non egerunt, reprobi effecti, a consortio unitatis exclusi sunt. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt. Et merito eos Salvator quasi ignotos, ubi sunt inquirit.
44 Scire enim Dei, eligere; nescire, reprobare est.
45 Non est inventus, qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Secundum corpus quidem facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni; secundum significationem autem huius miraculi, conturbat considerantem quomodo mundus dici possit ingratus. Sed iam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae regulam disserat, distinguat a Creatore creaturam, eoque manifestetur varietate mendaciorum tanquam lepra caruisse, et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo, quia, elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur eis, de quibus dicit Apostolus: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt.
46 Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos.
47 Et ait illi: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Qui devotus ante Dominum cecidit, surgere et ire praecipitur, quia qui, infirmitatem suam subtiliter cognoscens, humiliter iacet, per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera, et crescentibus quotidie meritis ad perfectiora passim proficere iubetur.
48 Si autem fides salvum fecit eum quem ad agendas Salvatori et emundatori suo gratias inclinavit, ergo perfidia perdidit eos qui de acceptis beneficiis Deo gloriam dare neglexerunt. Quapropter et haec lectio superiori ea ratione coniungitur, quod ibi fidem per humilitatem augeri debere, parabola data decernitur, hic autem manifestius ipsis rebus ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed exsecutam fidei operationem esse, quae salvum faciat credentem, detque gloriam Patri qui est in coelis.
49 Interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei, respondit eis, et dixit: Non venit regnum Dei cum observatione. Interrogant de tempore regni Dei, quia sicut infra Lucas aperuit, existimabant quod, veniente Ierosolymam Domino, confestim regnum Dei manifestaretur, ita ut et ipsi apostoli, hac opinione ducti, post resurrectionem eius interrogantes eum aierent: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel [Act. I]? et alibi Cleophas: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel [Luc. XXIV]. Non venit autem regnum Dei cum observatione.
50 Neque dicent, ecce hic. Quia quando veniat, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut tempus dominicae Incarnationis certissimis et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est manifestatum praeconiis, adeo ut conceptus, natus, et baptizatus, praedicans, et iam moriens et resurgens, atque ad coelos rediens, comitantibus indesinenter vel angelorum vel hominum, vel certe miraculorum, sit declaratus indiciis.
51 Ecce enim regnum Dei intra vos est. Regnum Dei seipsum dicit, intra illos positum, hoc est, in cordibus eorum, ubi credidere regnantem. Unde scriptum est: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est, autem verbum fidei, quod praedicamus [Rom. X].
52 Et ait ad discipulos: Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. Hoc est regnum Dei, quod venturum speramus diem videlicet Christi videre, et bene unum diem, quia in illa beatitudinis gloria, de qua propheta suspirans aiebat: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia [Psal. LXXXIII], tenebrarum interruptio nulla est, nulla saltem memoria miseriae vel doloris, quae prima abierunt, lucem perpetuae pacis obnubilat.
53 Huius ergo diei bonum est desiderare praesentiam, nec tamen magnitudine desiderii nobis omnia fingere, quasi instet dies Domini. Unde et apte Dominus ventura praenuntiando subiunxit:
54 Et dicent vobis: Ecce illic. Nolite ire, neque festinemini. Quamvis haec sententia non solum ad tempus, sed etiam ad personam possit intelligi. Et ad tempus quidem, quia exstitere nonnulli qui, curricula computantes aetatum, certum se consummationis saeculi annum, diem, et horam dicerent invenisse, contra auctoritatem Domini dicentis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta [Act. I]. Ad personam vero, quia multi contra Ecclesiam venere, multi venturi sunt haeretici, qui se christos asseverent, quorum primus Simon Magus, extremus autem ille, maior caeteris est Antichristus.
55 Si qui ergo dixerint, Ecce hic, ecce illic, id est, in hac vel illa persona, vel hora venire vel venturum esse regnum Dei, non sunt sequendi, qui altiora se quaerere, et infanda dicere non timent.
56 Nam sicut fulgor coruscans de sub coelo, in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. Hoc est quod psalmus ait: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit [Psal. XLIX], quia videlicet secundus Salvatoris adventus non in humilitate ut prius, sed in gloria sit et maiestate futurus. Et pulchre ait: Coruscans de sub coelo, quia discrimen sub coelo, hoc est, in aeris medio geretur, teste Apostolo, qui ait: Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera [I Thess. IV]. Si autem Dominus in iudicio sicut fulgur apparebit, nullus tunc in sua mente latere permittitur, quia ipso iudicis fulgore penetratur.
57 Non eius ergo venturi tempus aut locus potest a mortalibus observari, qui fulguris instar omnibus coruscus videlicet et repentinus adveniet. Potest autem haec Domini responsio, et de illo eius adventu, quo quotidie venit in Ecclesia, non incongruenter accipi. Regnum quippe Dei intra nos est, quia qui quandoque iudex venturus est omnium nunc etiam praesens in corde fidelium regnat.
58 In tantum vero saepe turbaverunt Ecclesiam haeretici, dicendo in suo singuli dogmate, manere fidem Christi, ut fideles quique temporum illorum desiderent Dominum, vel uno die, si fieri posset, redire ad terras, et per semetipsum, quomodo se habeat, fidei veritas intimare. Et non videbitis, inquit, quia non opus est, hoc corporali visione Dominum redhibere, quod semel disperso per universum mundum Evangelii sui fulgore spiritaliter exhibuit, et contra omnes apocryphorum venias indivisibili charitatis suae luce firmavit.
59 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. Loquens multa Dominus de adventus sui gloria, terrorem quoque passionis paucis inserere curavit, ut cum morientem cernerent, quem glorificandum audierant, dolorem passionis spe promis sae clarificationis mitigarent, simulque se ipsi pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum.
60 Generationem autem non tantum Iudaeorum, verum omnium reproborum appellat, a quibus etiam nunc Filius hominis in corpore suo, hoc est, in Ecclesia multa patitur, et reprobatur. Nam quamvis caput huius corporis, quod videlicet nos sumus, iam sese super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet corpus, sentit.
61 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in die Filii hominis. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis. Nam quem fulguri cito omnia transvolanti comparaverat, eumdem diebus Noe vel Lot, quando repentinus mortalibus supervenit interitus, aequiparat.
62 Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias. Non hic iuxta vesanum Marcionis, et Manichaei, et Tatiani principis Encratitarum dogma, coniugia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia, sed, iuxta quod Apostolus ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt [I Cor. VI], immoderatus potius licitorum usus arguitur.
63 Neque enim, quia his se totos dedendo dei iudicia contemnebant, aqua vel igne perierunt.
64 Usque in diem qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. Noe arcam aedificat, cum Dominus Ecclesiam de viris fidelibus, quasi lignis levigatis adunando construit. Quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die iudicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. Sed cum arca aedificatur, iniqui luxuriantur: cum vero intratur, intereunt, quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis aeterna damnatione plectentur.
65 Similiter sicut factum est in diebus Lot, edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant. Praetermisso Dominus illo maximo et infando Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putari poterant delicta commemorat, ut intelligas illicita, quali poena feriantur, si licita et ea sine quibus haec vita non ducitur immoderatius acta igne et sulphure puniuntur.
66 Merito ergo beatus Augustinus, visis noxiae consuetudinis illecebris, ac iusto dolore commotus, exclamat: 'Vae peccatis hominum, quae sola inusitata inhorrescimus, usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint, ut omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur.
67 Atque utinam, o Domine, non omnia, quae non potuerimus prohibere, faciamus.'
68 Qua die autem exit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo et omnes perdidit. Hactenus Lot in Sodomis, id est, electorum populus inter reprobos, ut advena moratur, et ipse aspectu et auditu iustus, et iuxta interpretationem nominis Lot, eorum flagitia, quantum valet, declinans. Exeunte autem Lot, Sodoma peribit.
69 Quia in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. Ubi notandum quod ignis et sulphur, quae de coelo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii flammam, sed subitaneum diei illius significant adventum. Neque enim ignis ille perpetuus superveniens impios puniet, sed ipsi potius a conspectu iudicis eiecti, in ignem mittentur aeternum, quamvis et eidem igni sulphur non dubitemus inesse, testante Ioanne, qui utrumque ignem, et subitae, scilicet, correptionis, et sempiternae concremationis, describens, ait: Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos, et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum [Apoc. XX].
70 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. Pulchre revelabitur, quia qui interim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit. Apparebit autem iudicaturus eo maxime tempore quo cunctos iudiciorum eius oblitos, huic saeculo conspexerit esse mancipatos. Quia licet mundi terminus olim praefinito sit venturus in tempore, frigente tamen circa finem charitate multorum, tanta crebrescet humani generis iniquitas, ut merito debeat cum ipso, quem inhabitat, orbe deleri.
71 Nam et nunc quidem innumeros adeo commessationi et ebrietati, emptioni et venditioni, caeterisque mundi rebus inhaerere videmus, ut palam districti iudicis iram eos provocare non lateat, sed tamen, quod sine gravi moerore sapiens quisque saltem cogitare non valet, peiora iam iamque superventura formidamus. Quod enim de una quondam peccatrice gente delenda dictum est: Necdum completa sunt peccata Ammorrhaeorum [Gen. XV], de tota procul dubio pravorum massa damnanda constat esse sentiendum.
72 In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa. Hactenus de eo, quod regnum Dei, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat, nunc a qualibus idem adventus exspectari debeat ostenditur. In tecto ergo est, qui, excedens carnalia, tanquam in aura libera spiritaliter vivit.
73 Vasa eius in domo, concupiscentiae sunt carnales, quas nimis amaverat, sed superna petens in hoc mundo reliquerat, quas imminente iudicio necesse est nullatenus repetat. Illam enim horam, non eam qua iudex venit, sed qua venturus est, dicit, non qua ignis Sodomam descendit, sed qua Lot exire cogitur, vel potius ipse dissimulans ab angelis apprehensus extrahitur.
74 Neque enim veniente et apparente iam iudice quisquam in hunc mundum, ut aliquid inde rapiat, poterit descendere velle. Sed haec hora hodieque agitur, cum venturum iudicem sollicitis praestolamur excubiis, quando veniat incerti. De qua Ioannes ait: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II].
75 Et qui in agro, similiter non redeat retro. Qui operatur in Ecclesia, et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit.
76 Memores estote uxoris Lot. Uxor Lot significat eos qui in tribulatione retro respiciunt, et se ab spe divinae promissionis avertunt. Et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tanquam condiant cor eorum, ne sint fatui.
77 Quicunque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam. Duobus modis haec sententia recte potest intelligi, sed ad unum omnino finem uterque intellectus refertur, ut, videlicet, adversa pro Christo pati, imo ipsam mortem non timeamus obire. Qui enim, minante mortem persecutore, si non negaverit Christum, magis eligit ad tempus salvare animam suam negando, aeternae hanc procul dubio perditioni praeparat.
78 Item qui salutem animae suae quaerit aeternam, temporaliter eam inter persecutorum manus perdere, hoc est, in mortem dare non dubitat. Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur:
79 Et quicunque perdiderit illam, vivificabiteam. Id est, qui hic perdiderit, illic vivificabit, qui propter Christum morti tradiderit, tota die aestimans eam, ut ovem occisionis [Rom. VIII], exsurgente tunc et adiuvante Christo, liberam eam inveniet propter nomen Christi.
80 Dico vobis, illa nocte erunt duo in lecto uno. Dixerat supra Dominus eum qui in agro sit retro redire non debere, quod ne de iis tantum qui aperte de agro redituri, hoc est, palam Dominum negaturi sunt, dictum putares, pergit ostendere nonnullos, qui cum faciem in anteriora tenere videantur, animo tamen ac mente retro respiciant.
81 In illa ergo nocte, dixit, in illa tribulatione tam tenebrosa, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi [Matth. XXIV] duo erunt in lecto, illi videlicet, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est.
82 Unus assumetur, et alter relinquetur. Non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum. Qui enim propter Deum continentiae studuerit, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt [I Cor. VII], assumetur a Deo; qui vero vel humanae laudis amore, vel alia qualibet vitiorum corruptione statum monasticae vitae, quo imbutus est, laeserit, hic ubi relinquendus sit, Ieremiae lamentationes insinuant, qui otiosae cuiuslibet et peccatricis animae sub Iudaeae specie lapsum describens, ait: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata eius [Thren. I].
83 Duae erunt molentes in unum. Molentes appellat eos qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit. Et molentes, dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum. Quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae.
84 Unaquaeque enim huius mundi actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinas proiicit, quia inquieto cordi semper minutissimas cogitationes gignit.
85 Una assumetur, et altera relinquetur. Assumetur ea pars quae connubia propter amorem tantum generis exercuerit, terrenamque substantiam ob acquirenda coelestia dispensaverit; relinquetur autem quae coniugiis ob illecebras carnis servierit, terrena vero, si qua Ecclesiae vel pauperibus obtulerit, ideo fecerit, ut quasi, redempto Domino, his amplius abundet.
86 Duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur. Sicut supra in lecto uno, et molentes in unum posuit, sic et hic in agro uno reor intelligendum. Significat autem eos qui operantur Ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei, cui suus agricola dicebat: Dei agricultura estis [I Cor. III]. Assumetur autem ille qui non adulterans verbum Dei [II Cor. II], sed sicut ex Deo coram Deo in Christo locutus fuerit.
87 Qui vero Christum annuntiaverit non caste, sed ex occasione, relinquetur ab eo. Nec puto alia genera esse hominum, quibus constat Ecclesia, quam ista tria habentia binas differentias propter assumptionem et relictionem, quamvis in singulis multae studiorum voluntatumque diversitates ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inveniri.
88 Unde et Ezechiel propheta tres liberatos vidit, Noe, Daniel, et Iob, in quibus videlicet tribus, praedicatores, continentes atque coniugati, signati sunt. Nam Noe arcam in undis rexit, atque ideo figuram rectorum tenuit. Daniel et in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco vitam continentium signavit. Iob vero in coniugio positus, et curam domus propriae exercens placuit, per quem digne bonorum coniugum ordo figuratur.
89 Respondentes dicunt illi: Ubi, Domine? Qui dixit eis: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabantur aquilae. Duo Salvator interrogatus, ubi scilicet boni assumendi, et ubi sint mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit. Sanctos enim secum futuros asseverando, reprobos nimirum a sua visione secernendos, et ideo non alibi quam cum diabolo damnandos, insinuat.
90 Ubicunque ergo fuerit Dominus corpore, illo congregabuntur electi, qui eius passionem humilitatemque imitando, tanquam de eius carne saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur, ut aquilae iuventus [Psal. CII]. Concinit etiam studiis eorum qui gloriam supernae maiestatis tota mente contemplari sitiunt, quod aquila caeteras aves volatu transgrediens, in ipsum solis radium oculos gaudet infigere.
91 Congruit et illud, quod aetiten lapidem veniens resistentem suis nidis solet adferre ne forte serpens accedere, vel pullos aut ova sua tangere praesumat. Quia videlicet omnis sapiens, ut actus cogitatusque suos ab antiqui serpentis valeat irruptione defendere, illum necesse est lapidem, qui praecisus de monte sine manibus diaboli regnum stravit [Dan. II], hoc est, fidem dilectionemque Christi suo semper in pectore servet
Beda Venerabilis HOME

csg85.342

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 5, XVI. <<<     >>> XVIII.
monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 10 > ad Philippenses, 2 > Matthaeus, 16 > Numeri, 19 > Iosue, 3 > Psalmi, 33 > sectio 14 > 27 > 5 > 3 > 7 > LIBER NONUS. > ad Romanos, 11 > sectio 6 > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik